|
|
-
- M W R I A S E G K W M I O N
I D E S T :
S T U L T I T I A E L A U S
D E S I D E R I I E R A S M I
R O T E R O D A M I
D E C L A M A T I O
_______________________________
- 60.
- Equidem incerta sum adhuc, utrum his rebus exemplum dederint, an potius
hinc sumpserint episcopi quidam Germanorum, qui simplicius, etiam omisso cultu,
omissis benedictionibus, aliisque id genus cerimoniis, plane satrapas agunt,
adeo ut propemodum ignavum, parumque decorum episcopo putent, alibi, quam in
acie, fortem animam Deo reddere. Iam vero vulgus Sacerdotum, nefas esse ducens,
a praesulum suorum sanctimonia degenerare, euge, quam militariter pro iure
decimarum, ensibus, iaculis, saxis, omnique armorum vi belligerantur: quam hic
oculati, si quid ex veterum litteris possint elicere, quo plebeculam territent,
et plus quam decimas deberi convincant. At interim non venit in mentem, quam
multa passim legantur de officio, quod illi vicissim praestare populo debeant.
Nec saltem admonet eos vertex rasus, sacerdotem omnibus huius mundi
cupiditatibus liberum esse oportere, neque quidquam nisi coelestia meditari.
Sed homines suaves, se suo officio probe perfunctos aiunt, si preculas illas
suas, utcumque permurmurarint, quas, mehercule, demiror, si quis Deus vel
audiat, vel intelligat, cum ipsi fere nec audiant, nec intelligant, tum cum eas
ore perstrepunt. Verum hoc quidem sacerdotibus est cum profanis commune, ut ad
emolumenti messem vigilent omnes, neque quisquam ibi leges ignoret. Caeterum si
quid sarcinae, id prudenter in alienos humeros reiiciunt, et aliis alii tamquam
pilam per manus tradant. Siquidem laici quoque Principes, quemadmodum partes
administrandi regni vicariis delegant, et vicarius item vicario tradit, ita
pietatis studium omne plebi modestiae causa relinquunt. Plebs in eos reiicit,
quos Ecclesiasticos vocant, perinde quasi ipsis cum Ecclesia nihil omnino sit
commercii, quasi Baptismi votis nihil prorsus sit actum. Rursum Sacerdotes, qui
sese vocant Seculares, quasi mundo initiati non Christo, in regulares onus hoc
devolvunt: regulares in monachos: monachi laxiores in arctiores: Omnes simul in
mendicantes: mendicantes in Carthusienses, apud quos solos sepulta latet
pietas, et adeo latet ut vix umquam liceat conspicere. Itidem pontifices in
messe pecuniaria diligentissimi, labores illos nimium apostolicos, in episcopos
relegant, episcopi in pastores, pastores in vicarios, vicarii in fratres
mendicantes. Hi rursum in eos retrudunt, a quibus ovium lana tondetur. Verum
non est huius instituti, pontificum ac sacerdotum vitam excutere, ne cui videar
satyram texere, non encomium recitare, neve quis existimet bonos principes a me
taxari, dum malos laudo. Sed haec ideo paucis attigi, quo palam fieret, nullum
esse mortalem, qui suaviter vivere possit, nisi meis initiatus sit sacris,
meque propitiam habeat.
- 61.
- Nam id quo pacto fieri queat, cum ipsa etiam Rhamnusia, rerum humanarum
fortunatrix , mecum adeo consentiat, ut sapientibus istis semper fuerit
inimicissima? contra stultis etiam dormientibus omnia commoda adduxerit?
Agnoscitis Timotheum illum, cui hinc etiam cognomen, et proverbium h
eudontoV kurtoV airei. Rursum aliud glaux iptatai. Contra in
sapientes quadrant illa, en tetradi gennhJenteV, et equum habet
Seianum, et aurum Tolosanum. Sed desino paroimiazesJai, ne videar
Erasmi mei commentaria suppilasse. Ergo ut ad rem: Amat Fortuna parum cordatos,
amat audaciores, et quibus illud placet paV errifJw kuboV. At
Sapientia timidulos reddit, ideoque vulgo videtis sapientibus istis cum
paupertate, cum fame, cum fumo rem esse, neglectos, inglorios, invisos vivere:
Stultos affluere nummis, admoveri reipublicae gubernaculis, breviter, florere
modis omnibus. Etenim si quis beatum existimet principibus placuisse viris, et
inter meos illos, ac gemmeos Deos versari, quid inutilius sapientia, imo quid
apud hoc hominum genus damnatius? Si divitiae parandae sunt, quid tandem lucri
facturus est negotiator, si sapientiam secutus: periurio offendetur, si in
mendacio deprehensus erubescet, si anxios illos de furtis, atque usuris
sapientum scrupulos, vel tantuli faciet. Porro si quis honores, atque opes
ambiat Ecclesiasticas, ad eas vel asinus, vel bubalus citius penetrabit quam
sapiens. Si voluptate ducaris, puellae, maxima huius fabulae pars, stultis toto
pectore sunt addictae, sapientem haud secus ac scorpium horrent fugiuntque.
Denique quicumque paulo festivius ac laetius vivere parant, sapientem inprimis
excludunt, ac quodvis animal potius admittunt. Breviter quoquo te vertas, apud
pontifices, principes, iudices, magistratus, amicos, hostes, maximos, minimos,
omnia praesentibus nummis parantur: quos uti contemnit sapiens, ita illum
sedulo fugere consueverunt. Sed cum laudum mearum nullus sit modus, neque
finis, tamen oratio aliquando finem habeat, necesse est. Itaque desinam dicere,
sed si prius ostendero paucis, non deesse magnos auctores, qui me litteris suis
pariter ac factis illustrarint, ne cui forte stulte mihi soli videar placere,
neve legulei calumnientur, me nihil allegare. Ad ipsorum igitur exemplum
allegabimus, hoc est, ouden proV epoV.
- 62.
- Principio illud omnibus vel notissimo proverbio persuasum est: Ubi res
abest, ibi simulationem esse optimam. Eoque recte statim traditur hic versus
pueris: Stultitiam simulare loco, sapientia summa est. Vos iam ipsi coniicite,
quam ingens sit bonum Stultitia, cuius etiam fallax umbra, et imitatio sola
tantum laudis meretur a doctis. Sed multo candidius pinguis ille ac nitidus
Epicuri de grege porcus miscere stultitiam consiliis iubet, tametsi brevem non
admodum scite addidit. Item alibi: 'Dulce est desipere in loco.' Rursum alio in
loco, mavult 'delirus, inersque videri, quam sapere, et ringi.' Iam apud
Homerum Telemachus, quem modis omnibus laudat poeta subinde nhpioV
appellatur, atque eodem praenomine tamquam felicis ominis libenter pueros et
adolescentes vocare solent tragici. Quid autem sacrum Iliadis carmen, nisi
stultorum regum et populorum continet iras? Porro quam absoluta laus illa
Ciceronis? Stultorum sunt plena omnia. Quis enim ignorat, unumquodque bonum,
quo latius patet, hoc esse praestantius?
- 63.
- Atqui fortassis apud Christianos horum levis est auctoritas. Proinde
Sacrarum quoque Litterarum testimoniis, si videtur, laudes nostras fulciamus,
sive ut docti solent, fundemus, principio veniam a Theologis praefatae, ut
nobis fas esse velint, deinde quoniam arduam rem aggredimur, et fortassis
improbum fuerit denuo Musas ex Helicone, ad tantum itineris revocare,
praesertim cum res sit alienior, fortasse magis conveniet optare, ut interim
dum Theologum ago, perque has spinas ingredior, Scoti anima paulisper ex sua
Sorbona in meum pectus demigret, quovis hystrice atque erinaceo spinosior,
moxque remigret quo lubebit, vel eV korakaV. Utinam et vultum alium
liceat sumere, et ornatus adsit Theologicus. Verum illud interim vereor, ne
quis me furti ream agat, quasi clanculum Magistrorum Nostrorum scrinia
compilaverim, quae tantum rei Theologicae teneam. Sed non adeo mirum videri
debet, si tam diutina, quae mihi arctissima est, cum Theologis consuetudine,
nonnihil arripui, cum ficulnus etiam ille Deus Priapus, nonnullas Graecas
voces, legente domino, subnotarit tenueritque. Et gallus Lucianicus longo
hominum convictu sermonem humanum expedite calluerit. Sed iam ad rem bonis
avibus. Scripsit Ecclesiastes capite primo: Stultorum infinitus est numerus.
Cum numerum praedicat infinitum, nonne mortaleis universos complecti videtur,
praeter pauculos aliquot, quos, haud scio, an cuiquam videre contigerit? Sed
magis ingenue confitetur hoc Ieremias cap. 10. 'Stultus', inquiens, 'factus est
omnls homo a sapientia sua.' Soli Deo tribuit sapientiam, universis hominibus
stultitiam relinquens. Ac rursum paulo superius: Ne glorietur homo in sapientia
sua. Cur non vis hominem in sua sapientia gloriari, optime Ieremia? Nimirum,
inquiet, ob id, quia non habet sapientiam. Sed ad Ecclesiasten redeo. Hunc, cum
exclamat: 'Vanitas vanitatum et omnia vanitas,' quid aliud sensisse creditis,
nisi, quemadmodum diximus, vitam humanam nihil aliud quam Stultitiae ludicrum
esse? nimirum Ciceronianae laudi album addentem calculum, cuius optimo iure
celebratur illud, quod modo retulimus: 'stultorum plena sunt omnia'. Rursum
sapiens ille Ecclesiasticus, qui dixit: 'Stultus mutatur ut Luna, sapiens
permanet ut Sol,' quid aliud innuit, nisi mortale genus omne stultum esse, soli
Deo, sapientis nomen competere? Siquidem Lunam humanam naturam interpretantur,
Solem omnis luminis fontem, Deum. Huic adstipulatur quod ipse Christus in
Euangelio negat, quemquam appellandum bonum, nisi Deum unum. Porro si stultus
est, quisquis sapiens non est, et quisquis bonus, idem sapiens, auctoribus
Stoicis, nimirum mortales omneis Stultitia complectatur necessum est. Iterum
Salomon cap. 15 'Stultitia', inquit, 'gaudium stulto', videlicet, manifeste
confitens, sine stultitia nihil in vita suave esse. Eodem pertinet illud
quoque: 'Qui apponit scientiam, apponit dolorem, et in multo sensu, multa
indignatio.' An non idem palam confitetur egregius ille concionator cap. 7:
'Cor sapientum, ubi tristitia est: et cor stultorum, ubi laetitia'. Eoque non
satis habuit sapientiam perdiscere, nisi nostri quoque cognitionem addidisset.
Quod si mihi parum habetur fidei, ipsius accipite verba, quae scripsit cap. 1:
'Dedique cor meum, ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et
stultitiam.' Quo quidem loco illud animadvertendum, ad Stultitiae laudem
pertinere, quod eam posteriore posuit loco. Ecclesiastes scripsit, et hunc
scitis esse ordinem Ecclesiasticum, ut qui dignitate primus sit, is locum
obtineat extremum vel hic certe memor Euangelici praecepti. Sed Stultitiam
praestantiorem esse Sapientia, et Ecclesiasticus ille quisquis fuit, liquido
testatur cap. 44. cuius mehercle verba non prius proferam, quam
eisagwghn meam commoda responsione adiuveritis, ut faciunt
apud Platonem hi, qui cum Socrate disputant. Utra magis convenit recondere,
quae rara sunt et pretiosa, an quae vulgaria viliaque? Quid tacetis? Etiam si
vos dissimuletis, proverbium illud Graecorum pro vobis respondet, thn
epi Jurais udrian, quod ne quis impie reiiciat, refert Aristoteles
magistrorum nostrorum Deus. An quisquam vestrum tam stultus est, ut gemmas et
aurum in via relinquat? non, hercle, opinor. In abditissimis penetralibus, nec
id satis, in munitissimorum scriniorum secretissimis angulis ista reponitis,
coenum in propatulo relinquitis. Ergo si quod pretiosius est reconditur, quod
vilius exponitur, nonne palam est, sapientiam quam vetat abscondi, viliorem
esse stultitia quam recondi iubet? Iam ipsius testimonii verba accipite:
'Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit
sapientiam suam.' Quid quod animi quoque canordem Divinae litterae stulto
tribuunt, cum sapiens interim neminem sui similem putet. Sic enim intelligo, id
quod scribit Ecclesiastes, cap. 10. 'Sed et in via stultus ambulans, cum ipse
insipiens sit, omneis, stultos existimat.' An non istud eximii cuiusdam
candoris est, omnes aequare tibi ipsi, cumque nemo non magnifice de se sentiat,
omnibus tamen tuas communicare laudes? Proinde nec puduit tantum regem huius
cognominis, cum ait cap. 30. 'Stultissimus sum virorum'. Neque Paulus ille
gentium doctor, Corinthiis scribens, stulti cognomen illibenter agnoscit: 'Ut
insipiens', inquit, 'dico, plus ego, perinde quasi turpe sit vinci stultitia'.
Sed interim obstrepunt mihi Graeculi quidam, qui tot huius temporis
Theologorum, ceu cornicum oculos student configere, dum annotationes suas,
veluti fumos quosdam aliis offundunt, cuius gregis si non Alpha, certe Beta
meus est Erasmus, quem ego saepius honoris causa nomino. O vere stultam,
inquiunt, et ipsa dignam MORIA citationem. Longe diversa mens Apostoli quam tu
somnias ! Nec enim hoc agit his verbis, ut caeteris stultior haberetur, verum
eum dixisse, 'ministri Christi sunt; et ego', seque veluti iactabundus in hac
quoque parte aequasset caeteris, per correctionem adiecit, 'plus ego',
sentiens, se non modo parem reliquis Apostolis in Euangelii ministerio, verum
etiam aliquanto superiorem. Idque cum ita verum videri vellet, ne tamen ut
arrogantius dictum offenderet aures, praemuniit stultitiae praetextu. Ut minus
sapiens dico, propterea quod diceret esse stultorum privilegium, ut soli, verum
citra offensam, proloquantur. Verum quid Paulus senserit cum haec scriberet,
ipsis disputandum relinquo. Ego magnos, pingues, crassos, et vulgo
probatissimos Theologos sequor, cum quibus magna pars doctorum errare,
nh ton Dia, malit, quam cum istis trilinguibus bene sentire.
Neque quisquam illorum Graeculos istos pluris facit quam graculos: praesertim
cum quidam gloriosus Theologus, cuius ego nomen prudens supprimo, ne graculi
nostri continuo Graecum in illum scomma iaciant onoV luraV: Magistraliter et
Theologaliter hunc passum enarrans, ab hoc loco. Ut minus sapiens dico, plus
ego, novum facit caput, et quod absque summa Dialectica non poterat, novam
addit sectionem, ad hunc interpretans modum: Adducam enim ipsius verba non
solum in forma, verum etiam in materia. 'Ut minus sapiens dico, id est, si
videor vobis insipiens, me Pseudapostolis adaequando, adhuc videbor vobis minus
sapiens, me eis praeferendo'. Quamquam idem paulo post, velut oblitus sui alio
delabitur.
- 64.
- Sed cur anxie me unius exemplo tueor? cum hoc publicum ius sit Theologorum,
coelum, hoc est, Divinam Scripturam, ceu pellem extendere: cum apud divum
Paulum pugnent Divinae Scripturae verba, quae suo loco non pugnant, si qua
fides illi pentaglwttwi Hieronymo, cum Athenis forte
conspectum arae titulum torqueret in argumentum fidei Christianae, ac caeteris
omissis, quae causae fuerant offectura, duo tantum extrema verba decerpserit,
nempe haec, IGNOTO DEO, atque haec quoque nonnihil immutata, siquidem integer
titulus sic habebat: DIIS ASIAE, EUROPAE, ET AFRICAE, DIIS IGNOTIS, ET
PEREGRINIS. Ad huius, opinor, exemplum passim iam oi twn
Jeologwn paideV, hinc atque hinc revulsa, quatuor aut quinque
verbula, et si quid opus est, etiam depravata ad suam accommodant utilitatem,
licet ea quae praecedunt et consequuntur, aut nihil omnino faciant ad rem, aut
reclament quoque. Quod quidem faciunt tam felici impudentia, ut saepenumero
theologis invideant iureconsulti. Quid enim illis iam non succedat, posteaquam
magnus ille, paene nomen effutiveram, sed rursus metuo Graecum proverbium, ex
Lucae verbis sententiam expresserit, tam consentaneam animo Christi quam igni
cum aqua convenit. Etenim cum immineret extremum periculum, quo tempore solent
boni clientes maxime suis adesse patronis, et quanta valent ope
summacein, Christus hoc agens, ut omnem huiusmodi praesidiorum
fiduciam eximeret ex animis suorum, percontatus est eos, numquid rei defuisset
usquam, cum illos emisisset, adeo non instructos viatico, ut nec calceis
muniret adversus spinarum et saxorum iniuriam, nec peram adderet, adversus
famem. Ubi negassent defuisse quidquam, adiecit: 'Sed nunc, inquit, qui habet
sacculum tollat, similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam, et
emat gladium'. Cum tota Christi doctrina, nihil aliud inculcet, quam
mansuetudinem, tolerantiam, vitae contemptum, cui non perspicuum sit, quid hoc
loco sentiat? nempe, ut magis etiam exarmet suos legatos, ut non tantum
calceos negligant et peram, verum et tunicam insuper abiiciant, nudique et
prorsus expediti, munus Euangelicum aggrediantur, nihil sibi parent, nisi
gladium, non istum quo grassantur latrones, et parricidae, sed gladium
spiritus, in intimos quoque pectoris sinus penetrantem, qui semel affectus
omneis sic amputat, ut nihil iam illis cordi sit, praeter pietatem. At videte,
quaeso, quorsum haec torqueat celebris ille theologus: Gladium interpretatur
defensionem adversus persecutionem, sacculum sufficientem commeatus
provisionem, perinde quasi Christus commutata in diversum sententia, quod
oratores suos parum basilikwV instructos emisisse videretur,
superioris institutionis palinodiam canat. Aut velut oblitus quod dixerat
beatos fore, cum probris, contumeliis et suppliciis affligerentur, prohibens ne
quando resisterent malo, mites enim beatos esse, non feroces, oblitus quod
illos ad passerum, et liliorum exemplum vocarit, nunc adeo noluerit eos absque
gladio proficisci, ut eum vel tunica divendita iubeat emi, malitque nudos ire,
quam non accinctos ferro. Ad haec quemadmodum gladii nomine contineri putat,
quidquid ad depellendam vim pertinet, ita marsupii titulo complectitur,
quidquid ad vitae pertinet necessitatem. Atque ita Divinae mentis interpres
Apostolos lanceis, ballistis, fundis et bombardis instructos educit ad
praedicationem crucifixi. Loculis item, vidulis, et sarcinis onerat, ne forte
non liceat illis e diversorio discedere, nisi impransis. Nec vel illud commovit
hominem, quod ensem, quem tantopere iusserat emi, mox idem obiurgans iubeat
recondi, quodque numquam fando sit auditum, Apostolos ensibus aut clypeis usos
adversus vim Ethnicorum, utique usuros, si Christus hoc sensisset, quod hic
interpretatur. Est alius, quem honoris causa non nomino, haud quaquam postremi
nominis, qui e tentoriis, quorum meminit Habacuk, 'turbabuntur pelles terrae
Madian', pellem fecerit Bartholomaei excoriati. Ipsa nuper interfui
dissertationi Theologicae, (nam id facio frequenter). Ibi cum quispiam
exigeret, quae tandem esset Divinarum Litterarum auctoritas, quae iuberet
Haereticos incendio vinci, magis quam disputatione revinci: Senex quidam
severus, et, vel supercilio teste, Theologus, magno stomacho respondit, hanc
legem tulisse Paulum Apostolum, qui dixerit: 'Haereticum hominem post unam et
alteram correptionem devita'. Cumque ea verba idemtidem intonaret, et plerique
demirarentur quid accidisset homini, tandem explanavit, de vita tollendum
haereticum. Risere quidam, nec deerant tamen quibus hoc commentum plane
theologicum videretur, caeterum reclamantibus etiamnum nonnullis successit
TenedioV, quod aiunt, sunhgoroV et auctor
irrefragabilis. Accipite rem, inquit: Scriptum est: 'Maleficum ne patiaris
vivere': Omnis Haereticus maleficus: Ergo etc. Mirati quotquot aderant, hominis
ingenium, et in eam sententiam itum est pedibus, et quidem peronatis. Neque
cuiquam venit in mentem, legem eam ad sortilegos et incantatores, ac magos at
tinere, quos Hebraei sua lingua vocant
(mekaschephim), alioqui
fornicationem et ebrietatem capite punire oportuit.
- 65.
- Verum haec stulte persequor, tam innumera, ut nec Chrysippi, nec Didymi
voluminibus omnia comprehendi possint. Illud dumtaxat admonitos volebam, cum
haec divinis illis magistris licuerint, mihi quoque plane sukinh
Jeologwi, par est dare veniam, si minus omnia ad amussim citavero.
Nunc tandem ad Paulum redeo: 'Libenter', inquit, 'fertis insipientes,' de sese
loquens. Et rursum 'velut insipientem accipite me.' Et: 'Non loquor secundum
Deum, sed quasi in insipientia'. Rursum alibi: 'Nos', inquit, 'stulti propter
Christum.' Audistis a quanto auctore quanta stultitiae praeconia. Quid, quod
idem palam Stultitiam praecipit, ut rem in primis necessariam et oppido
salutarem. 'Qui videtur esse sapiens inter vos, stultus fiat, ut sit sapiens'.
Et apud Lucam, duos discipulos, quibus se iunxerat in via Iesus, stultos
appellat. Illud haud scio, an mirum videatur, cum Deo quoque nonnihil
stultitiae tribuit divinus ille Paulus: 'Quod stultum est', inquit, 'Dei,
sapientius est hominibus'. Porro Origenes interpres obsistit, quo minus hanc
stultitiam ad hominum opinionem possis referre: quod genus est illud: 'Verbum
crucis pereuntibus quidem stultitiam'. Sed quid ego frustra anxia, tot
testimoniis haec docere pergo, cum in psalmis mysticis palam ipse Christus
loquatur Patri: 'Tu scis insipientiam meam?' Neque vero temere est, quod Deo
stulti tam impense placuerunt: opinor propterea, quod quemadmodum summi
principes nimium cordatos suspectos habent, et invisos, ut Iulius Brutum et
Cassium, cum ebrium Antonium nihil metueret, utque Nero Senecam, Dionysius
Platonem: contra crassioribus, ac simplicioribus ingeniis delectantur. Itidem
Christus sofouV istos, suaque nitentes prudentia semper detestatur,
ac damnat. Testatur id Paulus haud quaquam obscure, cum ait: 'Quae stulta sunt
mundi elegit Deus', cumque ait, 'Deo visum esse, ut per stultitiam servaret
mundum', quandoquidem per sapientiam restitui non poterat. Quin ipse idem satis
indicat, clamans per os Prophetae: 'Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam
prudentium reprobabo'. Rursum cum agit gratias, quod salutis mysterium celasset
sapientes, parvulis autem, hoc est, stultis, aperuisset. Nam Graece pro
parvulis, est nhpioiV, quos opposuit sofoiV. Huc
pertinet quod passim in Euangelio, Pharisaeos et scribas ac legum doctores
incessit, vulgus indoctum sedulo tuetur. Quid enim aliud est, 'vae vobis,
scribae et pharisaei', quam, 'vae vobis sapientes'? At parvulis, mulieribus,
ac piscatoribus potissimum delectatus esse videtur. Quin et ex animantium
brutorum genere ea potissimum placent Christo, quae a vulpina prudentia quam
longissime absunt. Eoque asino maluit insidere, cum ille, si libuisset, vel
leonis tergum impune potuisset premere. Ac Spiritus ille sacer in columbae
specie delapsus est, non aquilae aut milvii. Praeterea cervorum hinnulorum,
agnorum, crebra passim in Divinis Litteris mentio. Adde, quod suos ad
immortalem vitam destinatos, oves appellat. Quo quidem animante non est aliud
insipientius, vel Aristotelico proverbio teste, probateion hJoV:
quod quidem admonet, ab eius pecudis stoliditate sumptum in stupidos et bardos,
convitii loco dici solere. Atqui huius gregis Christus sese pastorem
profitetur, quin etiam ipse agni nomine delectatus est, indicante eum Ioanne,
Ecce agnus Dei: cuius multa fit et in Apocalypsi mentio. Haec quid aliud
clamitant, nisi mortaleis stultos esse, etiam pios? ipsum quoque Christum, quo
stultitiae mortalium subveniret, cum esset sapientia Patris, tamen quodammodo
stultum esse factum, cum hominis assumpta natura, habitu inventus est ut homo?
quemadmodum et peccatum factus est, ut peccatis mederetur. Neque alia ratione
mederi voluit quam per stultitiam crucis, per Apostolos idiotas, ac pingues:
quibus sedulo stultitiam praecipit, a sapientia deterrens, cum eos ad puerorum,
liliorum, sinapis, et passerculorum exemplum provocat, rerum stupidarum ac
sensu carentium, soloque naturae ductu, nulla arte, nulla sollicitudine, vitam
agentium. Praeterea cum vetat esse sollicitos, qua essent apud praesides
oratione usuri, cumque interdicit, ne scrutentur tempora vel momenta temporum,
videlicet, ne quid fiderent suae prudentiae, sed totis animis ex se penderent.
Eodem pertinet, quod Deus ille orbis architectus interminatur ne quid de arbore
scientiae degustarent, perinde quasi scientia felicitatis sit venenum. Quamquam
Paulus aperte scientiam, veluti inflantem et perniciosam improbat. Quem divus
Bernardus, opinor, sequutus, montem eum in quo Lucifer sedem statuerat,
scientiae montem interpretatur. Fortasse nec illud omittendum videatur
argumentum, gratiosam esse apud superos stultitiam, quod huic solidatur
erratorum venia, sapienti non ignoscitur, unde veniam orant, etiam si prudentes
peccaverint, tamen stultitiae praetextu patrocinioque utuntur. Nam sic Aaron
uxoris poenam deprecatur in Numerorum, si satis commemini, libris: 'Obsecro,
domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus'. Sic et Saul
apud David culpam deprecatur: 'Apparet enim', inquiens, 'quod stulte egerim'.
Rursum ipse David ita blanditur Domino: 'Sed precor, Domine, ut transferas
iniquitatem servi tui, quia stulte egimus': perinde quasi non impetraturus
veniam, nisi stultitiam et inscitiam obtenderet. Sed illud acrius urget, quod
Christus in cruce, cum oraret pro suis inimicis. 'Pater ignosce illis': non
aliam praetexuit excusationem, quam imprudentiae, 'quia nesciunt', inquit,
'quid faciunt'. Ad eumdem modum, Paulus scribens ad Timotheum: 'Sed ideo
misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate'. Quid
est, 'ignorans feci', nisi per stultitiam feci, non malitiam? Quid est, 'ideo
misericordiam consecutus sum', nisi non consecuturus, ni stultitiae patrocinio
commendatus? Pro nobis facit et mysticus ille Psalmographus, qui suo loco non
veniebat in mentem: 'Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas ne
memineris'. Audistis quae duo praetexat, nimirum aetatem, cui semper comes esse
soleo, et ignorantias, idque numero multitudinis, ut ingentem Stultitiae vim
intelligeremus.
- 66.
- Ac ne quae sunt infinita persequar, utque summatim dicam, videtur omnino
Christiana religio quamdam habere cum aliqua stultitia cognationem, minimeque
cum sapientia convenire. Cuius rei si desideratis argumenta primum illud
animadvertite, pueros, senes, mulieres, ac fatuos sacris ac religiosis rebus
praeter caeteros gaudere, eoque semper altaribus esse proximos, solo, nimirum,
naturae impulsu. Praeterea videtis primos illos religionis auctores, mire
simplicitatem amplexos, acerrimos litterarum hostes fuisse. Postremo nulli
moriones magis desipere videntur, quam hi, quos Christianae pietatis ardor
semel totos arripuit: adeo sua profundunt, iniurias negligunt, falli sese
patiuntur, inter amicos et inimicos nullum discrimen, voluptatem horrent,
inedia, vigilia, lacrymis, laboribus, contumeliis saginantur, vitam fastidiunt,
mortem unice optant, breviter, ad omnem sensum communem prorsus obstupuisse
videntur, perinde quasi alibi vivat animus, non in suo corpore. Quod quidem
quid aliud est, quam insanire? quo minus mirum videri debet, si Apostoli musto
temulenti sunt visi, si Paulus iudici Festo visus est insanire. Sed posteaquam
semel thn leonthn induimus, age doceamus et illud,
felicitatem Christianorum, quam tot laboribus expetunt, nihil aliud esse, quam
insaniae stultitiaeque genus quoddam, absit invidia verbis, rem ipsam potius
expendite. Iam primum illud propemodum Christianis convenit cum Platonicis,
animum immersum illigatumque esse corporeis vinculis, huiusque crassitudine
praepediri, quo minus ea, quae vere sunt, contemplari, fruique possit. Proinde
Philosophiam definit esse mortis meditationem, quod ea mentem a rebus
visibilibus, ac corporeis abducat, quod idem utique mors facit. Itaque quam diu
animus corporis organis probe utitur, tam diu sanus appellatur, verum ubi
ruptis iam vinculis, conatur in libertatem asserere sese, quasique fugam ex eo
carcere meditatur, tum insaniam vocant. Id si forte contingit morbo, vitioque
organorum, prorsus omnium consensu, insania est. Et tamen hoc quoque genus
hominum videmus futura praedicere, scire linguas ac litteras, quas antea
numquam didicerant, et omnino divinum quiddam prae se ferre. Neque dubium est
id inde accidere quod mens a contagio corporis paulo liberior incipit nativam
sui vim exserere. Idem arbitror esse in causa, cur laborantibus vicina morte,
simile quiddam soleat accidere, ut tamquam afflati prodigiosa quaedam
loquantur. Rursum si id eveniat studio pietatis, fortasse non est idem insaniae
genus, sed tamen adeo confine, ut magna pars hominum meram insaniam esse
iudicet, praesertim cum pauculi homunciones ab universo mortalium coetu, tota
vita dissentiant. Itaque solet iis usu venire, quod iuxta Platonicum figmentum,
opinor, accidere iis, qui in specu vincti rerum umbras mirantur, et fugitivo
illi, qui reversus in antrum, veras res vidisse se praedicat, illos longe
falli, qui praeter miseras umbras nihil aliud esse credant. Etenim sapiens hic
commiseratur, ac deplorat illorum insaniam, qui tanto errore teneantur. Illi
vicissim illum veluti delirantem rident, atque eiiciunt. Itidem vulgus hominum
ea quae maxime corporea sunt, maxime miratur, eaque prope sola putat esse.
Contra pii, quo quidquam propius accedit ad corpus, hoc magis negligunt,
totique ad invisibilium rerum contemplationem rapiuntur. Nam isti primas partes
tribuunt divitiis, proximas corporis commodis, postremas animo relinquunt: quem
tamen plerique nec esse credunt, quia non cernatur oculis. E diverso illi
primum in ipsum Deum, rerum omnium simplicissimum, toti nituntur: secundum
hunc, et tamen in hoc, quod ad illum quam proxime accedit, nempe animum:
corporis curam negligunt, pecunias ceu putamina prorsus aspernantur, ac
fugitant. Aut si quid huiusmodi rerum tractare coguntur, gravatim, ac
fastidienter id faciunt, habent tamquam non habentes, possident tamquam non
possidentes. Sunt et in singulis rebus, gradus multum inter istos diversi.
Principio sensus tametsi omnes cum corpore cognationem habeant, tamen quidam
sunt ex his crassiores, ut tactus, auditus, visus, olfactus, gustus. Quidam
magis a corpore semoti, veluti memoria, intellectus, voluntas. Igitur ubi se
intenderit animus, ibi valet. Pii quoniam omnis animi vis ad ea contendit, quae
sunt a crassioribus sensibus alienissima, in his velut obbrutescunt, atque
obstupescunt. Contra vulgus in his plurimum valet, in illis quam minimum. Inde
est, quod audimus nonnullis divinis viris accidisse, ut oleum vini loco
biberint. Rursum in affectibus animi, quidam plus habent cum pingui corpore
commercii, veluti libido, cibi somnique appetentia, iracundia, superbia,
invidia: cum his irreconciliabile bellum piis, contra vulgus sine his vitam
esse non putat. Deinde sunt quidam affectus medii, quasique naturales, ut amor
patris, caritas in liberos, in parentes, in amicos: His vulgus nonnihil
tribuit. At illi hos quoque student ex animo revellere, nisi quatenus ad summam
illam animi partem adsurgant, ut iam parentem ament, non tamquam parentem, quid
enim ille genuit, nisi corpus? quamquam hoc ipsum Deo parenti debetur, sed
tamquam virum bonum, et in quo luceat imago summae illius mentis, quam unam
summum bonum vocant, et extra quam nihil nec amandum nec expetendum esse
praedicant. Hac eadem regula reliqua item omnia vitae officia metiuntur, ut
ubique id quod visibile est, si non est omnino contemnendum, tamen longe
minoris faciant, quam ea quae videri nequeunt. Aiunt autem et in Sacramentis,
atque ipsis pietatis officiis, corpus et spiritum inveniri. Velut in ieiunio
non magni ducunt, si quis tantum a carnibus, coenaque abstineat, id quod vulgus
absolutum esse ieiunium existimat, nisi simul et affectibus aliquid adimat, ut
minus permittat irae quam soleat, minus superbiae: utque ceu minus iam onustus
mole corporea, spiritus ad coelestium bonorum gustum, fruitionemque enitatur.
Similiter et in synaxi, tametsi non est aspernandum, inquiunt, quod cerimoniis
geritur, tamen id per se, aut parum est conducibile, aut etiam perniciosum,
nisi id quod est spiritale accesserit, nempe hoc quod signis illis visibilibus
repraesentatur. Repraesentatur autem mors Christi, quam domitis, exstinctis,
quasique sepultis corporis affectibus, exprimere Mortales oportet, ut in
novitatem vitae resurgant, utque unum cum illo, unum item inter sese fieri
queant. Haec igitur agit, haec meditatur ille pius. Contra, vulgus sacrificium
nihil aliud esse credit, quam adesse altaribus, idque proxime, audire vocum
strepitum, aliasque id genus cerimoniolas spectare. Nec in his tantum, quae
dumtaxat exempli gratia proposuimus, sed simpliciter in omni vita refugit pius
ab his quae corpori cognata sunt, ad aeterna, ad invisibilia, ad spiritalia
rapitur. Proinde cum summa sit inter hos et illos omnibus de rebus dissensio,
fit ut utrique alteris insanire videantur. Quamquam id vocaibuli rectius in
pios competit quam in vulgus, mea quidem sententia.
- 67.
- Quod quidem magis perspicuum fiet, si quemadmodum pollicita sum, paucis
demonstraro, summum illud praemium nihil aliud esse, quam insaniam quamdam.
Primum igitur existimate, Platonem tale quiddam iam tum somniasse, cum,
amantium furorem omnium felicissimum esse, scriberet. Etenim qui vehementer
amat iam non in se vivit, sed in eo quod amat, quoque longius a se ipso
digreditur, et in illud demigrat, hoc magis ac magis gaudet. Atque cum animus a
corpore peregrinari meditatur, neque probe suis utitur organis, istud haud
dubie furorem recte dixeris. Alioqui quid sibi vult, quod vulgo etiam dicunt:
'Non est apud se, et, ad te redi, et, sibi redditus est?' Porro quo amor est
absolutior, hoc furor est maior, ac felicior. Ergo quaenam futura est illa
coelitum vita, ad quam piae mentes tanto studio suspirant? Nempe spiritus
absorbebit corpus, utpote victor ac fortior. Idque hoc faciet facilius, partim
quod iam velut in suo regno est, partim quod iam olim in vita corpus, ad
huiusmodi transformationem repurgarit, atque extenuarit. Deinde spiritus a
mente illa summa mire absorbebitur, quippe infinitis partibus potentiore. Ita
ut iam totus homo extra se futurus sit, nec alia ratione felix futurus, nisi
quod extra sese positus, patietur quiddam ineffabile a summo illo bono, omnia
in se rapiente. Iam haec felicitas quamquam tum demum perfecta contingit, cum
animi receptis pristinis corporibus, immortalitate donabuntur: Tamen quoniam
piorum vita nihil aliud est, quam illius vitae meditatio, ac velut umbra
quaedam, fit ut praemii quoque illius aliquando gustum aut ardorem aliquem
sentiant. Id tametsi minutissima quaedam stillula est, ad fontem illum aeternae
felicitatis, tamen longe superat universas corporis voluptates, etiam si omnes
omnium mortalium deliciae in unum conferantur. Usque adeo praestant spiritualia
corporalibus, invisibilia visibilibus. Hoc nimirum est quod pollicetur
Propheta: 'Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis
adscenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se'. Atque, haec est Moriae
pars, quae non aufertur commutatione vitae, sed perficitur. Hoc igitur quibus
sentire licuit, contingit autem perpaucis, ii patiuntur quoddam dementiae
simillimum, loquuntur quaedam non satis cohaerentia, nec humano more, sed dant
sine mente sonum, deinde subinde totam oris speciem vertunt. Nunc alacres, nunc
deiecti, nunc lacrymant, nunc rident, nunc suspirant; in summa, vere toti extra
se sunt. Mox ubi ad sese redierint, negant se scire, ubi fuerint, utrum in
corpore, an extra corpus, vigilantes an dormientes, quid audierint, quid
viderint, quid dixerint, quid fecerint, non meminerunt, nisi tamquam per
nebulam, ac somnium, tantum hoc sciunt se felicissimos fuisse, dum ita
desiperent. Itaque plorant sese resipuisse, nihilque omnium malint, quam hoc
insaniae genus perpetuo insanire. Atque haec est futurae felicitatis tenuis
quaedam degustatiuncula.
- 68.
- Verum ego iam dudum oblita mei uper ta eskammena phdw.
Quamquam si quid petulantius aut loquacius a me dictum videbitur, cogitate et
Stultitiam, et mulierem dixisse. Sed interim tamen memineritis illius
Graecanici proverbii pollaki toi kai mwroV anhr katakairion
eipen, nisi forte putatis hoc ad mulieres nihil attinere. Video vos
epilogum exspectare, sed nimium desipitis, siquidem arbitramini, me quid
dixerim etiam dum meminisse, cum tantam verborum farraginem effuderim. Vetus
illud, misw mnamona sumpotan. Novum hoc, misw mnamona
akroathn. Quare valete, plaudite, vivite, bibite, Moriae
celeberrimi Mystae.
TeloV.
|
|