|
|
Dolus quartus.
Dira est necessitas:
Disce, homo, litteras!
Discens solum A-B-C
Tu carebis omni spe
Ad honores ascendendi
Et ingenio crescendi;
Scribas, legas, numeres –
Tamen tibi non est spes,
Nisi confers operam
In sapientiae copiam.

Quod ut bene efficiatur,
Ab hoc Lampulo curatur.
Quare Lampulum oderunt,
Quia pessimi fuerunt,
Max et Moritz vitiosi,
Leves, impii, otiosi.
Constat nostrum Lampulum
Amavisse tabacum.
Egomet non dubito,
Quin, cum e negotio
Senex probus rediit,
Tabacus amoenus sit.
Max et Moritz autem iam
Cogitant malitiam.
Dolum sunt praeparaturi,
Pipa senem aggressuri.
Hora est dominicae.
Lampulus ecclesiae

Servit. Ministerium
Explet ante organum.
Tum in casam Lampuli
Intraverunt pueri,
Ubi pipam invenerunt,
Quam nunc pulvere pleverunt

Explosivi generis,
Instrumento sceleris.
Fugiunt tum delinquentes
Senis reditum timentes.

Venit quiescendi causa
Senex templi porta clausa;
Est tranquillus reditus
Functi nunc muneribus.

Laetus post officium
Petit domicilium.

Deo gratiam habuit,
Pipae ignem intulit.

O me felicissimum“,
Inquit, contentissimum!“ – –

Bona pax est ad fornacem.
Fragor autem frangit pacem.
Olla coffeae est fracta,
In particulas coacta;
Cupa atramenti senis,
Mensa, fornax, sella lenis
Tabacique arcula:
Perierunt omnia.

Fugiente parte fumi
Lampulus apparet humi
Vivus nec incolumis;
Magna vis est pulveris.

Ustus crinis ad radices,
Ustum caput ad cervices,
Usta tota facies! – –
Valescendi parva spes.
Quis nunc liberos docebit?
Quis nunc litteras augebit?
Quis futuro tempore
Hoc fungetur munere?
Postquam pipa periit,
Quomodo nunc fumus fit?

Temperi res omnis crescit, – – –
Pipa fracta non sanescit.
Talis dolus non amatur.
Tamen novus praeparatur.
|