|
|
Dolus sextus.
Homines pistorii
Probi sunt et placidi
Crustum dulce condientes
Et coquendo conficientes.
Nostri pueri amabant
Crusta et desiderabant.

Quod hic pistor scit et audit,
Itaque pistrinum claudit.

Hinc consilium est capiendum:
Per caminum est rapiendum!

Ecce pueri non pigri!
Ambo sunt, ut corvi, nigri.

Sed in cistam deiactantur
Et farina maculantur.

Ea re sunt dealbati,
Velut creta maculati.

Pellicientes sunt et mundae
Illae crustulae rotundae.

Sella fracta cadunt tum
In propinquum alveum

Plenum atque lubricum.

Lapsu territi et muti
Stant nunc massa involuti.

Pistor eos deprehendit;
Manus captaturas tendit.

Cito pueros raptavit,
Duos panes fabricavit.

Neque inconstanter ludit:
Pueros in furnum trudit.

Furni aestu nunc coquuntur,
Cocti demum extrahuntur.

Noli mortuos lugere!
Potes alacres videre.

Domicilium perforant;
Partem crusti devorant.

Nunc e velamento sunt
Ridentesque fugiunt.
Sextus dolus narrabatur,
Nunc extremus praeparatur.
|