D. Junius Juvenalis
ca. 60 - post 130
|
Saturae
Satura XIII
|
_______________________________________________________
|
|
Exemplo quodcumque malo committitur, ipsidisplicet auctori. prima est haec ultio, quod seiudice nemo nocens absolvitur, improba quamvisgratia fallaci praetoris vicerit urna. | |
5 | quid sentire putas homines, Calvine, recentide scelere et fidei violatae crimine? sed nectam tenuis census tibi contigit, ut mediocrisiacturae te mergat onus, nec rara videmusquae pateris: casus multis hic cognitus ac iam |
10 | tritus et e medio fortunae ductus acervo.ponamus nimios gemitus. flagrantior aequonon debet dolor esse viri nec volnere maior.tu quamvis levium minimam exiguamque malorumparticulam vix ferre potes spumantibus ardens |
15 | visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicusdepositum? stupet haec qui iam post terga reliquitsexaginta annos Fonteio consule natus?an nihil in melius tot rerum proficis usu?magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis, |
20 | victrix fortunae sapientia, ducimus autemhos quoque felices, qui ferre incommoda vitaenec iactare iugum vita didicere magistra.quae tam festa dies, ut cesset prodere furem,perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum |
25 | quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos?rari quippe boni, numera, vix sunt totidem quotThebarum portae vel divitis ostia Nili.nona aetas agitur peioraque saecula ferritemporibus, quorum sceleri non invenit ipsa |
30 | nomen et a nullo posuit natura metallo.nos hominum divomque fidem clamore ciemusquanto Faesidium laudat vocalis agentemsportula? dic, senior bulla dignissime, nescisquas habeat veneres aliena pecunia? nescis |
35 | quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cumexigis a quoquam ne peieret et putet ullisesse aliquod numen templis araeque rubenti?quondam hoc indigenae vivebant more, priusquamsumeret agrestem posito diademate falcem |
40 | Saturnus fugiens, tunc cum virguncula Iunoet privatus adhuc Idaeis Iuppiter antris;nulla super nubes convivia caelicolarumnec puer Iliacus formonsa nec Herculis uxorad cyathos et iam siccato nectare tergens |
45 | bracchia Volcanus Liparaea nigra taberna;prandebat sibi quisque deus nec turba deorumtalis ut est hodie, contentaque sidera paucisnuminibus miserum urguebant Atlanta minoripondere; nondum imi sortitus triste profundi |
50 | imperium Sicula torvos cum coniuge Pluton,nec rota nec Furiae nec saxum aut volturis atripoena, sed infernis hilares sine regibus umbrae.inprobitas illo fuit admirabilis aevo,credebant quo grande nefas et morte piandum |
55 | si iuvenis vetulo non adsurrexerat et sibarbato cuicumque puer, licet ipse videretplura domi fraga et maiores glandis acervos;tam venerabile erat praecedere quattuor annisprimaque par adeo sacrae lanugo senectae. |
60 | nunc si depositum non infitietur amicus,si reddat veterem cum tota aerugine follem,prodigiosa fides et Tuscis digna libellisquaeque coronata lustrari debeat agna.egregium sanctumque virum si cerno, bimembri |
65 | hoc monstrum puero et miranti sub aratropiscibus inventis et fetae comparo mulae,sollicitus, tamquam lapides effuderit imberexamenque apium longa consederit uvaculmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis |
70 | gurgitibus miris et lactis vertice torrens.Intercepta decem quereris sestertia fraudesacrilega. quid si bis centum perdidit alterhoc arcana modo, maiorem tertius illasummam, quam patulae vix ceperat angulus arcae? |
75 | tam facile et pronum est superos contemnere testes,si mortalis idem nemo sciat. aspice quantavoce neget, quae sit ficti constantia voltus.per Solis radios Tarpeiaque fulmina iuratet Martis frameam et Cirrhaei spicula vatis, |
80 | per calamos venatricis pharetramque puellaeperque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem,addit et Herculeos arcus hastamque Minervae,quidquid habent telorum armamentaria caeli.si vero et pater est, comedam inquit flebile nati |
85 | sinciput elixi Pharioque madentis aceto.Sunt in fortunae qui casibus omnia ponantet nullo credant mundum rectore moverinatura volvente vices et lucis et anni,atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt. |
90 | [est alius metuens ne crimen poena sequatur.]hic putat esse deos et peierat, atque ita secum:decernat quodcumque volet de corpore nostroIsis et irato feriat mea lumina sistro,dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos. |
95 | et pthisis et vomicae putres et dimidium crussunt tanti. pauper locupletem optare podagramnec dubitet Ladas, si non eget Anticyra necArchigene; quid enim velocis gloria plantaepraestat et esuriens Pisaeae ramus olivae? |
100 | ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est;si curant igitur cunctos punire nocentes,quando ad me venient? sed et exorabile numenfortasse experiar; solet his ignoscere. multicommittunt eadem diverso crimina fato: |
105 | ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.sic animum dirae trepidum formidine culpaeconfirmat, tunc te sacra ad delubra vocantempraecedit, trahere immo ultro ac vexare paratus.nam cum magna malae superest audacia causae, |
110 | creditur a multis fiducia. mimum agit ille,urbani qualem fugitivus scurra Catulli:tu miser exclamas, ut Stentora vincere possis,vel potius quantum Gradivus Homericus, audis,Iuppiter, haec nec labra moves, cum mittere vocem |
115 | debueris vel marmoreus vel aeneus? aut curin carbone tuo charta pia tura solutaponimus et sectum vituli iecur albaque porciomenta? ut video, nullum discrimen habendum esteffigies inter vestras statuamque Vagelli. |
120 | Accipe quae contra valeat solacia ferreet qui nec Cynicos nec Stoica dogmata legita Cynicis tunica distantia, non Epicurumsuspicit exigui laetum plantaribus horti.curentur dubii medicis maioribus aegri: |
125 | tu venam vel discipulo committe Philippi.si nullum in terris tam detestabile factumostendis, taceo, nec pugnis caedere pectuste veto nec plana faciem contundere palma,quandoquidem accepto claudenda est ianua damno, |
130 | et maiore domus gemitu, maiore tumultuplanguntur nummi quam funera; nemo doloremfingit in hoc casu, vestem diducere summamcontentus, vexare oculos umore coacto:ploratur lacrimis amissa pecunia veris. |
135 | sed si cuncta vides simili fora plena querella,si deciens lectis diversa parte tabellisvana supervacui dicunt chirographa ligni,arguit ipsorum quos littera gemmaque princepssardonychum, loculis quae custoditur eburnis, |
140 | ten, o delicias, extra communia censesponendum, quia tu gallinae filius albae,nos viles pulli nati infelicibus ovis?rem pateris modicam et mediocri bile ferendam,si flectas oculos maiora ad crimina. confer |
145 | conductum latronem, incendia sulpure coeptaatque dolo, primos cum ianua colligit ignes;confer et hos, veteris qui tollunt grandia templipocula adorandae robiginis et populorumdona vel antiquo positas a rege coronas; |
150 | haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus quiradat inaurati femur Herculis et faciem ipsamNeptuni, qui bratteolam de Castore ducat;[an dubitet solitus totum conflare Tonantem?]confer et artifices mercatoremque veneni |
155 | et deducendum corio bovis in mare, cum quoclauditur adversis innoxia simia fatis.haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbisusque a lucifero donec lux occidat audit?humani generis mores tibi nosse volenti |
160 | sufficit una domus; paucos consume dies etdicere te miserum, postquam illinc veneris, aude.quis tumidum guttur miratur in Alpibus aut quisin Meroe crasso maiorem infante mamillam?caerula quis stupuit Germani lumina, flavam |
165 | caesariem et madido torquentem cornua cirro?[nempe quod haec illis natura est omnibus una.]ad subitas Thracum volucres nubemque sonoramPygmaeus parvis currit bellator in armis,mox inpar hosti raptusque per aera curvis |
170 | unguibus a saeva fertur grue. si videas hocgentibus in nostris, risu quatiare; sed illic,quamquam eadem adsidue spectentur proelia, ridetnemo, ubi tota cohors pede non est altior uno.Nullane peiuri capitis fraudisque nefandae |
175 | poena erit? abreptum crede hunc graviore catenaprotinus et nostro (quid plus velit ira?) necariarbitrio: manet illa tamen iactura nec umquamdepositum tibi sospes erit, sed corpore truncoinvidiosa dabit minimus solacia sanguis. |
180 | at vindicta bonum vita iucundius ipsa.nempe hoc indocti, quorum praecordia nullisinterdum aut levibus videas flagrantia causis.[quantulacumque adeo est occasio sufficit irae.]Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis |
185 | ingenium dulcique senex vicinus Hymetto,qui partem acceptae saeva inter vincla cicutaeaccusatori nollet dare. [plurima felixpaulatim vitia atque errores exuit, omnesprima docens rectum, sapientia.] quippe minuti |
190 | semper et infirmi est animi exiguique voluptasultio. continuo sic collige, quod vindictanemo magis gaudet quam femina. cur tamen hos tuevasisse putes, quos diri conscia factimens habet attonitos et surdo verbere caedit |
195 | occultum quatiente animo tortore flagellum?poena autem vehemens ac multo saevior illisquas et Caedicius gravis invenit et Rhadamanthus,nocte dieque suum gestare in pectore testem.Spartano cuidam respondit Pythia vates |
200 | haut inpunitum quondam fore quod dubitaretdepositum retinere et fraudem iure tueriiurando. quaerebat enim quae numinis essetmens et an hoc illi facinus suaderet Apollo.reddidit ergo metu, non moribus, et tamen omnem |
205 | vocem adyti dignam templo veramque probavitextinctus tota pariter cum prole domoqueet quamvis longa deductis gente propinquis.has patitur poenas peccandi sola voluntas.nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum |
210 | facti crimen habet. cedo si conata peregit.perpetua anxietas nec mensae tempore cessatfaucibus ut morbo siccis interque molaresdifficili crescente cibo, sed vina misellusexpuit, Albani veteris pretiosa senectus |
215 | displicet; ostendas melius, densissima rugacogitur in frontem velut acri ducta Falerno.nocte brevem si forte indulsit cura soporemet toto versata toro iam membra quiescunt,continuo templum et violati numinis aras |
220 | et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet,te videt in somnis; tua sacra et maior imagohumana turbat pavidum cogitque fateri.hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli, |
225 | non quasi fortuitus nec ventorum rabie sediratus cadat in terras et iudicet ignis.illa nihil nocuit, cura graviore timeturproxima tempestas velut hoc dilata sereno.praeterea lateris vigili cum febre dolorem |
230 | si coepere pati, missum ad sua corpora morbuminfesto credunt a numine; saxa deorumhaec et tela putant. pecudem spondere sacellobalantem et Laribus cristam promittere gallinon audent; quid enim sperare nocentibus aegris |
235 | concessum? vel quae non dignior hostia vita?[mobilis et varia est ferme natura malorum.]cum scelus admittunt, superest constantia; quod fasatque nefas tandem incipiunt sentire peractiscriminibus. tamen ad mores natura recurrit |
240 | damnatos fixa et mutari nescia. nam quispeccandi finem posuit sibi? quando recepiteiectum semel attrita de fronte ruborem?quisnam hominum est quem tu contentum videris unoflagitio? dabit in laqueum vestigia noster |
245 | perfidus et nigri patietur carceris uncumaut maris Aegaei rupem scopulosque frequentesexulibus magnis. poena gaudebis amaranominis invisi tandemque fatebere laetusnec surdum nec Teresian quemquam esse deorum. |