D. Junius Juvenalis
ca. 60 - post 130
|
Saturae
Satura XIV
|
_______________________________________________________
|
|
Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra | |
1a | [et quod maiorum vitia sequiturque minores]et nitidis maculam haesuram figentia rebus,quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes.si damnosa senem iuvat alea, ludit et heres |
5 | bullatus parvoque eadem movet arma fritillo.nec melius de se cuiquam sperare propinquoconcedet iuvenis, qui radere tubera terrae,boletum condire et eodem iure natantismergere ficedulas didicit nebulone parente |
10 | et cana monstrante gula. cum septimus annustransierit puerum, nondum omni dente renato,barbatos licet admoveas mille inde magistros,hinc totidem, cupiet lauto cenare paratusemper et a magna non degenerare culina. |
15 | mitem animum et mores modicis erroribus aequospraecipit atque animas servorum et corpora nostramateria constare putat paribusque elementis,an saevire docet Rutilus, qui gaudet acerboplagarum strepitu et nullam Sirena flagellis |
20 | conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus,tunc felix, quotiens aliquis tortore vocatouritur ardenti duo propter lintea ferro?quid suadet iuveni laetus stridore catenae,quem mire adficiunt inscripta, ergastula, carcer? |
25 | rusticus expectas ut non sit adultera Largaefilia, quae numquam maternos dicere moechostam cito nec tanto poterit contexere cursuut non ter deciens respiret? conscia matrivirgo fuit, ceras nunc hac dictante pusillas |
30 | implet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis.sic natura iubet: velocius et citius noscorrumpunt vitiorum exempla domestica, magniscum subeant animos auctoribus. unus et alterforsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna |
35 | et meliore luto finxit praecordia Titan,sed reliquos fugienda patrum vestigia ducuntet monstrata diu veteris trahit orbita culpae.abstineas igitur damnandis. huius enim veluna potens ratio est, ne crimina nostra sequantur |
40 | ex nobis geniti, quoniam dociles imitandisturpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinamquocumque in populo videas, quocumque sub axe,sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam.nil dictu foedum visuque haec limina tangat |
45 | intra quae pater est. procul, a procul inde puellaelenonum et cantus pernoctantis parasiti.maxima debetur puero reverentia, si quidturpe paras, nec tu pueri contempseris annos,sed peccaturo obstet tibi filius infans. |
50 | nam si quid dignum censoris fecerit iraquandoque et similem tibi se non corpore tantumnec vultu dederit, morum quoque filius et quiomnia deterius tua per vestigia peccet,corripies nimirum et castigabis acerbo |
55 | clamore ac post haec tabulas mutare parabis.unde tibi frontem libertatemque parentis,cum facias peiora senex vacuumque cerebroiam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat?Hospite venturo cessabit nemo tuorum. |
60 | verre pavimentum, nitidas ostende columnas,arida cum tota descendat aranea tela,hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter.vox domini furit instantis virgamque tenentis.ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino |
65 | atria displiceant oculis venientis amici,ne perfusa luto sit porticus, et tamen unosemodio scobis haec emendat servulus unus:illud non agitas, ut sanctam filius omniaspiciat sine labe domum vitioque carentem? |
70 | gratum est quod patriae civem populoque dedisti,si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris,utilis et bellorum et pacis rebus agendis.plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tumoribus instituas. serpente ciconia pullos |
75 | nutrit et inventa per devia rura lacerta:illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.voltur iumento et canibus crucibusque relictisad fetus properat partemque cadaveris adfert:hic est ergo cibus magni quoque volturis et se |
80 | pascentis, propria cum iam facit arbore nidos.sed leporem aut capream famulae Iovis et generosaein saltu venantur aves, hinc praeda cubiliponitur: inde autem cum se matura levavitprogenies stimulante fame festinat ad illam |
85 | quam primum praedam rupto gustaverat ovo.Aedificator erat Caetronius et modo curvolitore Caietae, summa nunc Tiburis arce,nunc Praenestinis in montibus alta parabatculmina villarum Graecis longeque petitis |
90 | marmoribus vincens Fortunae atque Herculis aedem,ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.dum sic ergo habitat Caetronius, inminuit rem,fregit opes, nec parva tamen mensura relictaepartis erat. totam hanc turbavit filius amens, |
95 | dum meliore novas attollit marmore villas.Quidam sortiti metuentem sabbata patremnil praeter nubes et caeli numen adorant,nec distare putant humana carne suillam,qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt; |
100 | Romanas autem soliti contemnere legesIudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius,tradidit arcano quodcumque volumine Moyses:non monstrare vias eadem nisi sacra colenti,quaesitum ad fontem solos deducere verpos. |
105 | sed pater in causa, cui septima quaeque fuit luxignava et partem vitae non attigit ullam.Sponte tamen iuvenes imitantur cetera, solaminviti quoque avaritiam exercere iubentur.fallit enim vitium specie virtutis et umbra, |
110 | cum sit triste habitu vultuque et veste severum,nec dubie tamquam frugi laudetur avarus,tamquam parcus homo et rerum tutela suarumcerta magis quam si fortunas servet easdemHesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc de |
115 | quo loquor egregium populus putat adquirendiartificem; quippe his crescunt patrimonia fabris[sed crescunt quocumque modo maioraque fiunt]incude adsidua semperque ardente camino.[et pater ergo animi felices credit avaros] |
120 | qui miratur opes, qui nulla exempla beatipauperis esse putat, iuvenes hortatur ut illaire via pergant et eidem incumbere sectae.sunt quaedam vitiorum elementa, his protinus illosinbuit et cogit minimas ediscere sordes; |
125 | mox adquirendi docet insatiabile votum.servorum ventres modio castigat iniquoipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquammucida caerulei panis consumere frusta,hesternum solitus medio servare minutal |
130 | Septembri nec non differre in tempora cenaealterius conchem aestivam cum parte lacertisignatam vel dimidio putrique silurofilaque sectivi numerata includere porri.invitatus ad haec aliquis de ponte negabit. |
135 | sed quo divitias haec per tormenta coactas,cum furor haut dubius, cum sit manifesta phrenesis,ut locuples moriaris, egentis vivere fato?interea, pleno cum turget sacculus ore,crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crevit, |
140 | et minus hanc optat qui non habet. ergo paraturaltera villa tibi, cum rus non sufficit unumet proferre libet finis maiorque videturet melior vicina seges; mercaris et hanc etarbusta et densa montem qui canet oliva. |
145 | quorum si pretio dominus non vincitur ullo,nocte boves macri lassoque famelica colloiumenta ad viridis huius mittentur aristasnec prius inde domum quam tota novalia saevosin ventres abeant, ut credas falcibus actum. |
150 | dicere vix possis quam multi talia plorentet quot venales iniuria fecerit agros.sed qui sermones, quam foede bucina famae!quid nocet haec? inquit tunicam mihi malo lupiniquam si me toto laudet vicinia pago |
155 | exigui ruris paucissima farra secantem.scilicet et morbis et debilitate carebiset luctum et curam effugies, et tempora vitaelonga tibi posthac fato meliore dabuntur,si tantum culti solus possederis agri |
160 | quantum sub Tatio populus Romanus arabat.mox etiam fractis aetate ac Punica passisproelia vel Pyrrhum inmanem gladiosque Molossostandem pro multis vix iugera bina dabanturvulneribus; merces haec sanguinis atque laboris |
165 | nulli visa umquam meritis minor aut ingrataecurta fides patriae. saturabat glebula talispatrem ipsum turbamque casae, qua feta iacebatuxor et infantes ludebant quattuor, unusvernula, tres domini; sed magnis fratribus horum |
170 | a scrobe vel sulco redeuntibus altera cenaamplior et grandes fumabant pultibus ollae.nunc modus hic agri nostro non sufficit horto.inde fere scelerum causae, nec plura venenamiscuit aut ferro grassatur saepius ullum |
175 | humanae mentis vitium quam saeva cupidoinmodici census. nam dives qui fieri volt,et cito volt fieri; sed quae reverentia legum,quis metus aut pudor est umquam properantis avari?vivite contenti casulis et collibus istis, |
180 | o pueri, Marsus dicebat et Hernicus olimVestinusque senex, panem quaeramus aratro,qui satis est mensis: laudant hoc numina ruris,quorum ope et auxilio gratae post munus aristaecontingunt homini veteris fastidia quercus. |
185 | nil vetitum fecisse volet, quem non pudet altoper glaciem perone tegi, qui summovet eurospellibus inversis: peregrina ignotaque nobisad scelus atque nefas, quaecumque est, purpura ducit.haec illi veteres praecepta minoribus; at nunc |
190 | post finem autumni media de nocte supinumclamosus iuvenem pater excitat: accipe ceras,scribe, puer, vigila, causas age, perlege rubrasmaiorum leges; aut vitem posce libello,sed caput intactum buxo narisque pilosas |
195 | adnotet et grandes miretur Laelius alas;dirue Maurorum attegias, castella Brigantum,ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annusadferat; aut, longos castrorum ferre laboressi piget et trepidum solvunt tibi cornua ventrem |
200 | cum lituis audita, pares quod vendere possispluris dimidio, nec te fastidia mercisullius subeant ablegandae Tiberim ultra,neu credas ponendum aliquid discriminis interunguenta et corium: lucri bonus est odor ex re |
205 | qualibet. illa tuo sententia semper in oreversetur dis atque ipso Iove digna poeta:«unde habeas quaerit nemo, sed oportet habere.»[hoc monstrant vetulae pueris repentibus assae,hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae.] |
210 | talibus instantem monitis quemcumque parentemsic possem adfari: dic, o vanissime, quis tefestinare iubet? meliorem praesto magistrodiscipulum. securus abi: vinceris, ut Aiaxpraeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles. |
215 | parcendum est teneris; nondum implevere medullasmaturae mala nequitiae. cum pectere barbamcoeperit et longae mucronem admittere cultri,falsus erit testis, vendet periuria summaexigua et Cereris tangens aramque pedemque. |
220 | elatam iam crede nurum, si limina vestramortifera cum dote subit. quibus illa premeturper somnum digitis! nam quae terraque mariqueadquirenda putas brevior via conferet illi;nullus enim magni sceleris labor. «haec ego numquam |
225 | mandavi» dices olim «nec talia suasi.»mentis causa malae tamen est et origo penes te.nam quisquis magni census praecepit amoremet laevo monitu pueros producit avaros[et qui per fraudes patrimonia conduplicari] |
230 | dat libertatem et totas effundit habenascurriculo; quem si revoces, subsistere nescitet te contempto rapitur metisque relictis.nemo satis credit tantum delinquere quantumpermittas: adeo indulgent sibi latius ipsi. |
235 | cum dicis iuveni stultum qui donet amico,qui paupertatem levet attollatque propinqui,et spoliare doces et circumscribere et omnicrimine divitias adquirere, quarum amor in tequantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum |
240 | dilexit Thebas, si Graecia vera, Menoeceus,in quorum sulcis legiones dentibus anguiscum clipeis nascuntur et horrida bella capessuntcontinuo, tamquam et tubicen surrexerit una.ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti, |
245 | flagrantem late et rapientem cuncta videbis.nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrumin cavea magno fremitu leo tollet alumnus.nota mathematicis genesis tua, sed grave tardasexpectare colus: morieris stamine nondum |
250 | abrupto. iam nunc obstas et vota moraris,iam torquet iuvenem longa et cervina senectus.ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridatescomposuit: si vis aliam decerpere ficumatque alias tractare rosas, medicamen habendum est, |
255 | sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra,nulla aequare queas praetoris pulpita lauti,si spectes quanto capitis discrimine constentincrementa domus, aerata multus in arca |
260 | fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi,ex quo Mars Ultor galeam quoque perdidit et resnon potuit servare suas. ergo omnia Floraeet Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas:tanto maiores humana negotia ludi. |
265 | an magis oblectant animum iactata petaurocorpora quique solet rectum descendere funemquam tu, Corycia semper qui puppe morarisatque habitas, coro semper tollendus et austro,perditus ac vilis sacci mercator olentis, |
270 | qui gaudes pingue antiquae de litore Cretaepassum et municipes Iovis advexisse lagonas?hic tamen ancipiti figens vestigia plantavictum illa mercede parat, brumamque famemqueilla reste cavet: tu propter mille talenta |
275 | et centum villas temerarius. aspice portuset plenum magnis trabibus mare: plus hominum est iamin pelago. veniet classis quocumque vocaritspes lucri, nec Carpathium Gaetulaque tantumaequora transiliet, sed longe Calpe relicta |
280 | audiet Herculeo stridentem gurgite solem.grande operae pretium est, ut tenso folle revertiinde domum possis tumidaque superbus aluta,Oceani monstra et iuvenes vidisse marinos.non unus mentes agitat furor. ille sororis |
285 | in manibus voltu Eumenidum terretur et igni,hic bove percusso mugire Agamemnona creditaut Ithacum. parcat tunicis licet atque lacernis,curatoris eget qui navem mercibus impletad summum latus et tabula distinguitur unda, |
290 | cum sit causa mali tanti et discriminis huiusconcisum argentum in titulos faciesque minutas.occurrunt nubes et fulgura: solvite funemfrumenti dominus clamat piperisve coempti,nil color hic caeli, nil fascia nigra minatur; |
295 | aestivom tonat. infelix hac forsitan ipsanocte cadet fractis trabibus fluctuque premeturobrutus et zonam laeva morsuque tenebit.sed cuius votis modo non suffecerat aurumquod Tagus et rutila volvit Pactolus harena, |
300 | frigida sufficient velantes inguina panniexiguusque cibus, mersa rate naufragus assemdum rogat et picta se tempestate tuetur.Tantis parta malis cura maiore metuqueservantur: misera est magni custodia census. |
305 | dispositis praedives amis vigilare cohortemservorum noctu Licinus iubet, attonitus proelectro signisque suis Phrygiaque columnaatque ebore et lata testudine. dolia nudinon ardent Cynici; si fregeris, altera fiet |
310 | cras domus atque eadem plumbo commissa manebit.sensit Alexander, testa cum vidit in illamagnum habitatorem, quanto felicior hic quinil cuperet quam qui totum sibi posceret orbempassurus gestis aequanda pericula rebus. |
315 | nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,nos facimus, Fortuna, deam. mensura tamen quaesufficiat census, si quis me consulat, edam:in quantum sitis atque fames et frigora poscunt,quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis, |
320 | quantum Socratici ceperunt ante penates;numquam aliud natura, aliud sapientia dicit.acribus exemplis videor te cludere? misceergo aliquid nostris de moribus, effice summambis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis. |
325 | haec quoque si rugam trahit extenditque labellum,sume duos equites, fac tertia quadringenta.si nondum implevi gremium, si panditur ultra,nec Croesi fortuna umquam nec Persica regnasufficient animo nec divitiae Narcissi, |
330 | indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuiusparuit imperiis uxorem occidere iussus. |