Max et Moritz
1865
|
|
Max et Moritz
|
|
_________________________________________________________
|
|
Dolus alter.
Bolte, proba vidua,Denuo assiduaVult in maximo honoreMortuos amatos fore. | |
85 | Bestias igni vult torrereOptimeque sic lugere.Certe luctus fuit rectusHorridusque hic aspectus:Nudus gallus cum gallinis, |
90 | Harum avium tristis finis!Heri terram raserantEt per hortum vaserant,Hodie iacent illo locoMortui in meo foco!“ |
95 | Ita sentit Bolte sane;Lacrimat praesente cane. –Max et Moritz olfecerunt,Tectum cito ascenderunt. |
100 | Gaudium splendidissimum:Gallinarum copiamAptam ad vescendum iam. |
105 | Partem crambes, quam amabatEt in cella conservabat. – – –Diligit per totam vitamCramben saepe repetitam.Quae in cella dum fiunt, |
110 | Pueri in tecto sunt.Maxius non desipit;Hamum secum attulit. |
115 | Tollunt, trahunt, – trahunt, tollunt,Reliquas amplecti volunt.Semel, bis, ter! Capimus.Etiam gallum rapimus.Canis fidus observavit; |
120 | Magnis viribus latravit. |
125 | Pallor tegit viduam,Ut conspexit patinam. |
130 | Cave plagas feminae! |
135 | Pueri se abdideruntEt in silva dormiverunt.Vide cibi avidos:Restat nihil nisi os.Talis dolus non amatur. |
140 | Tamen novus praeparatur. |